![]() |
|
COMUNICATO STAMPA
Purtroppo notizie pubblicate in modo ambiguo e poco chiaro possono intimidire la ns. Clientela. Per conoscenza provvediamo ad allegare alcuni documenti e sentenze passate in giudicato(entra ) . -Clicca ed entra per vedere articoli vari -Clicca ed entra per avere consigli utili -Clicca ed entra per vedere le proprietà della birra Cannabis (Autore dell’articolo G.Torresan, 2004) (Il firmatario e' l'autore dell'annuncio qui sopra comunicato, lo stesso si assume ogni responsabilità su quanto scritto e pubblicato) |
||||
|
Alcune
persone vedono
un’impresa privata
come una
tigre feroce da Winston
Churchill
|
||||
DE
CEVESIA
Antiquitus homines ex frumentis
quibusdam ebriamina coquunt et suco hordaceo crapulam potant. Testimonia
vetustissima inveniuntur in Babylonia, ubi homines iam circiter annum
2800 a. Chr. n. cervesiam braciaverunt; fama fert Deum Osirem anno 2017
a. Chr. n. hanc potionem in Aegyptum induxisse. Aegyptiis mox fiebat
potio nationalis, sicut narrat Herodotus, quia vites eis non fuerunt.
Graci vero et Romani cervesiam aspernabantur et vinum longe praeferebant. Caesar Iulianus Apostata (332-363 p. Chr. n.) carmen
ioculare scripsit de cervesia. Ibi dicit vinum nectar, cervesiam hircum olere. Sed
auctores Romani referunt Hispanos et Scythas et Gallos et Germanos
cervesiam bibendi cupidissimos fuisse. Anno 1516 p. Chr. n. Guilelmus IV.
(1493
- 1550), dux Bavariae, edictum proposuit, quo mandavit ex nullis aliis
substantiis braciaretur nisi ex hordeo et lupulo et aqua. Hoc edictum,
quod etiam hodie braciatores Germanici observare debent, nominatur
"praeceptum puritatis". Hordeum post germinationem tostum
maltum appellari solet. -Lupuli nomen ducitur a sapore amaro. Lupulus in
agris et hortis colitur. Lupuli ope cervesia conditur et conservatur. Planta
lupulus inde e temporibis mediaevalibus seritur. Nomen botanicum est
humulus lupulus. Refertur in numero "Cannabacearum", illius familiae botanicae, in
quo etiam "cannabis" invenitur. In conis strobolisve lupulis
substantia est amara, quod lupulinum dicitur. In Bavaria et Virtembergia
plurium lupuli colitur. II.
Fabricatio malti et musti
Hordei pars praecipua est amylum, hoc mutandum est in
maltosum, quod fermentatione in alcohol et acidum carbonicum finditur.
Braciatores autem hordeum germinandum curant, ut amylum aqua solvatur;
nam non mutatur nisi solubile. Postea hordeum torretur. Maltum
nunc aqua calida maceratur et cylindris specialibus frenditur. Tum iterum aqua additur; hanc pultem inspissatam malti
"maltum maceratum" nominamus. Gradu Celsiano sexagesimo aut septuagesimo sexto
caloris (60-70 °C) conditur. Calore processus mutationis diversi
efficiuntur; praecipue amylum in maltosum aqua solubile mutatur. In alio
vase nune partes solubiles malti a partibus insolubilibus disiunguntur.
Solutio sic purificata nomen habet "musti". Hoc mustum per
duas circiter horas una cum lupulo coquitur. Coquendo proteina
praecipitantur et partes amarae lupulini solvuntur. Extractum i. e. omnes partes, quae nunc solutae sunt,
mustum originale denominantur. Ante fermentationem solutio aqua diluitur;
densitas originalis est portio musti originalis in hoc liquore recondita.
Haec
portio mensuratur et indicatur centesimis partibus ponderis. Fermentatione circiter tertia pars
musti originalis mutatur in alcohol, tertia pars mutatur in acidum
carbonicum, reliqua pars non fermentat. Ergo, si quae cervesia habet
densitatem originalem duodenarum centesimarum (12 %) quaternae
centesimae (4 %) alcoholis insunt. III.
De Fermentatione.
Biochemici de processibus
fermentationis haec dicunt: Fermentatio est respiratio microorganismorum
quorundam, qui oxygenio libero aëris non indigent. Hac de causa fermentatio respiratio anaëroba nominatur.
Respiratio
anaëroba fieri potest, quia illi microorganismi oxygenium in moleculis
ligatum consumunt. Sed varia genera fermentationis
existunt velut fermentatio acidi lactici et acidi butyrici, quae
bacteriis quibusdam efficiuntur; sed hi microorganismi, qui
fermentationem cervesiae et pastae paniceae excitant, a botanicis in
numero fungorum referuntur et saccharomycetes appellantur. Fermentatio saccharomycetum alcoholica nominatur, quia hi
fungi saccharum malti (id est maltosum) in alcohol aethylicum (quod in
ebriaminibus est) et in acidum carbonicum mutant. Hodie
saccharomycetes in officinis fabricantur. His fungis nomen zymae
imponitur. Distinguimus autem zymam
pistoriam et zymam cervesariam. Fermentum vel zyma est corpus, quod
fermentationem excitat, auget, promovet. Hodie zymae cervesariae in
bracinis aluntur et nutriuntur. Braciatores duo genera principalia zymae
cervesariae distinquunt. Altera zyma in gradu Celsiano octavo nonove caloris
(8-9 °C) fermentat et postea in fundum vasis fermentatorii
subsidet; nominamus eam zymam infrafermentalem. Altera zyma in gradu Celsiano decimo quinto
vicesimove (15 - 20 °C) fermentat; tum in superficiem cervesiae
ascendit. Nominatur zyma suprafermentalis. Usque ad saeculum praeteritum
braciatores communiter cervesiam suprafermentalem braciaverunt. Hodie
hoc genus cervesiae raro conficitur. IV.
Genera cervesiae Germanicae
Species
cervesiae.
Distinguuntur cervesiae
suprafermentales et infrafermentales. Hodie pleraeque cervesiae
infrafermentales sunt. Cervesia veteraria
est
suprafermentalis. Haec cervesia in regione Rheni inferioris orta est.
Nomen ducitur a modo braciandi vetere. Lupulo accipit saporem odoremque
specialem aromaticum. Caeliae sive cereae (cervesiae). In
horum numero refertur caelia Berolinensis. Huic cervesiae additur sucus
rubi Idaei, ut temperetur sapor acidulus bacteriis acidi lactici
effectus. Bibitur cannucia potaria. Alia cervesia suprafermentalis est
Coloniensis. Cervesiae
simplices (4,4-5,5 centesimarum [%] musti originalis) Pilonensem dicamus, ut distingatur a Pilonica, quae non
Piloniae braciatur, sed modo secundum praeceptum braciatorum Pilonensium.
Pilonica habet circiter 11,5-11,8 % musti originalis (in Bavaria minimum
12,5 %).
Pilonensis habet
densitatem originalem undenarum centesimarum (11 %). In Pilonica plus
lupuli inest quam in exportaticia. Adhibetur plerumque lupulus, qui
solum in regionibus specialibus seritur. Alia
cervesia validior est cervesia fumaria quae solum Bambergae braciatur. Maltum
huius cervesiae torretur ligno, cuius fumus in maltum invadit et
cervesiae aroma fumarium indit. Cervesia Martia. Densitas originalis minima est 13 %.
Martia Octobralium Monacensium i. e. Martia pratensis habet minimam densitatem
originalem 13,5 %. Est coloris sucinei. Usque ad saeculum praeteritum
mense Martio ante pausam aestivam (lege constitutam) cervesia validior
braciabatur Martia scilicet cervesia. Cervesiae
fortiores (densitas originalis plurium quam 16 %). Cervesia
Biccana Biccana
originaliter Einbiccae (Einbeck) ex saeculo decimo tertio concoquebatur;
saeculo quinto decimo et sexto decimo duces Bavariae hanc cervesiam
secundum praeceptum Einbiccense importandam curaverunt.
Anno 1612 braciatoribus electoris Maximiliani
contigit cervesiam secundum praeceptum Einbiccense braciare. Inde ex hoc
tempore Bavari ipsi Biccanam conficiunt. Hodie autem in multis bracinis
(plerumque temporibus hiemalibus) praecipue biccana festiva. Biccana
duplex habet minimam densitatem originalem 18 %. Monachi "Paulani" dicti
i. e. monachi ordinis S. Francisci de Paula (+ 1507), qui monasterium
prope Monachium aedificaverunt, antiquitus cervesiam fortem braciabant.
Inde nomen cervesiae Paulanae. Dicebant: Liquida non frangunt ieiunium.
Die secundo mensis Aprilis, festo conditoris Ordinis, cervesiam fortiorem concoquebant, quae dicebatur "oleum sancti Patris". - Anno
1799 Paulani monasterium Monacense reliquerunt. Anno 1806 Franciscus
Xaverius Zacherl bracinam monasterii conduxit. Secundum morem monachorum mense
Aprili etiam "oleum sancti Patris" cauponandum curabat, sed
tum cervesiam nomine Salvatoris nuncupabat (Cervesia Salvatoria). Inde
hodie multa nomina cervesiae fortioris in Bavaria inveniuntur, quae
desinunt in litteris -ator. Hae densitatem originalem minimam 18 %
habeant necne sunt. Biccana
glacialis Methodo speciali refrigerationis a braciatoribus bracinae
"Reichelbräu" Culmbacensis e biccana duplici fabricatur. Coloris
paene nigri est. Sapor est maltosus,
Memoranda
sunt nomina velut cervesia diaetetica, nutricia et recondita, cervesia
ad usum aestivum servata. Quae cervesiae omnibus prosint!
|